GRANI et GRANONES

GRANI et GRANONES
GRANI et GRANONES
ea pars barbae, quae infra nares est, seu mystax dicitur, apud Ernulf. Ep. Spicilegii Acher. Tom. II. et in L. Frisonum tit. 2. §. 17. Gernobada, Ugutioni: unde tradit Lambertus Ardensis, Eustachium Com. Bononiae et Balduinum Grostum Alosti Toparcham, Gernabadatos cognominatos esse, propter barbae prolixitatem; quam vocem aux Guernons vertit Duchesnius Hist. Guin. l. 3. c. 2. et l. 4. c. 4. Idem cognomen Ranulfo Cestrensi Com tribuit Ioh. Bromptonus p. 1013. et Vilhelmo de Percy vet. Charta in Monastico Angl. Tom. l. p. 73. et 74. Vocis origo forte ex Grani et barba, vel ex Gena et barba, C. du Fresne Gloss. Quorum utrum sit, id certum, granos, dictos esse Gothorum capillos, sparsos ac discriminatos inque fine annellatos crispatosqueve, seu granorum instar (unde iis nomen) in orbem flexos, quales in antiquis nummis Gothicorum Regum videre est, Eorum mentio in Concilio Bracar. Placuit, ut Lectores in Ecclesia, in habitu saeculari ornati, non psallant, neque granos gentili ritu demittant. Et apud vet. Interpretem Bibliorum, qui verba Iudithae c. 10. v. 3. Et discriminavit crinem capitis sui, interpretatur, granam fecit. Vide Salmas. ad Solin. p. 763.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”